History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Athenienses vero, qui Naupacti erant, et Acarnanes , aestate jam extrema cum e xercitu profecti Anactorium Corinthiorum urbem, in ipso Ambracii sinus ostio sitam, per proditionem ceperunt; Corinthiis autem illinc ejectis, ipsi Acarnanes locum tenuerunt, colonis ex omnibus Acarnaniae partibus eo missis. Et haec aestas exibat.
Sequente hieme Aristides, Archippi filius, unus e ducibus Atticae classis ad socios pecuniae cogendae causa missae, Artaphernem virum Persam, qui a Persarum rege missus Lacedaemonem proficiscebatur, ad Eionem, quae ad Strymonem est sila, comprehendit.
Quo Athenas deducto, Athenienses epistolas ex Assyriis litteris conversas legerunt, quarum, inter alia multa ad Lacedaemonios scripta summa haec erat, nescire se quid vellent; nam quum multi legati venissent, nullum eadem dicere; si quid igitur aperte dicere vellent, cum hoc Persa viros ad se mitterent.
Artaphernem vero postea Athenienses triremi vectum Ephesum miserunt una cum legatis; qui quum illic intellexissent Artaxerxem Xerxis filium nuper obiisse (nam per id tempus decesserat), domum redierunt.
Eadem hieme Chii novum murum Atheniensium jussu demoliti sunt, quod eos aliquid novi contra se moliri suspicarentur; hoc tamen fecerunt adhibita firma cautione, quantum fieri poterat, ne Athenienses quicquam de pristino suae civitatis statu innovarent.
Atque haec biems finiebatur, et simul etiam belli septimus annus finiebatur quod Thucydides conscripsit.