History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero, qui Naupacti erant, et Acarnanes , aestate jam extrema cum e xercitu profecti Anactorium Corinthiorum urbem, in ipso Ambracii sinus ostio sitam, per proditionem ceperunt; Corinthiis autem illinc ejectis, ipsi Acarnanes locum tenuerunt, colonis ex omnibus Acarnaniae partibus eo missis. Et haec aestas exibat.

Sequente hieme Aristides, Archippi filius, unus e ducibus Atticae classis ad socios pecuniae cogendae causa missae, Artaphernem virum Persam, qui a Persarum rege missus Lacedaemonem proficiscebatur, ad Eionem, quae ad Strymonem est sila, comprehendit.

Quo Athenas deducto, Athenienses epistolas ex Assyriis litteris conversas legerunt, quarum, inter alia multa ad Lacedaemonios scripta summa haec erat, nescire se quid vellent; nam quum multi legati venissent, nullum eadem dicere; si quid igitur aperte dicere vellent, cum hoc Persa viros ad se mitterent.