History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Hoc igitur modo Corcyraei, qui sedes in monte posuerant, a populo funditus perditi sunt, et seditio, quae magna fuit, hunc habuit exitum, quatenus ad hoc bellum pertinet; nihil enim fere reliquum erat ex altera parte, quod quidem mentione dignum sit.
Athenienses autem, quum in Siciliam, quo primum navigationem instituerant, pervenissent, cum illius loci sociis bellum administrabant.
Athenienses vero, qui Naupacti erant, et Acarnanes , aestate jam extrema cum e xercitu profecti Anactorium Corinthiorum urbem, in ipso Ambracii sinus ostio sitam, per proditionem ceperunt; Corinthiis autem illinc ejectis, ipsi Acarnanes locum tenuerunt, colonis ex omnibus Acarnaniae partibus eo missis. Et haec aestas exibat.
Sequente hieme Aristides, Archippi filius, unus e ducibus Atticae classis ad socios pecuniae cogendae causa missae, Artaphernem virum Persam, qui a Persarum rege missus Lacedaemonem proficiscebatur, ad Eionem, quae ad Strymonem est sila, comprehendit.