History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Illi vero se protegebant ut poterant, et simul eorum plerique ipsi sibi manus inferebant, partim sagittas ab hoste missas jugulis imprimentes, partim lectorum suorum, qui forte illic ipsis erant, funibus, partim restiluis, quas ex suis vestibus a se laceratis fecerant, se strangulantes, omni denique ratione magnam partem noctis (nox enim huic cladi intervenit) se ipsos absumentes et ab illis, qui in superiore aedificii parte stabant, telis petiti, penitus perierunt
Quum autem dies illuxisset, Corcyraei eos acervatim in plaustra conjectos extra urbem portarunt Mulieres vero, quotquot in munitione captae erant, in servitutem redegerunt.
Hoc igitur modo Corcyraei, qui sedes in monte posuerant, a populo funditus perditi sunt, et seditio, quae magna fuit, hunc habuit exitum, quatenus ad hoc bellum pertinet; nihil enim fere reliquum erat ex altera parte, quod quidem mentione dignum sit.
Athenienses autem, quum in Siciliam, quo primum navigationem instituerant, pervenissent, cum illius loci sociis bellum administrabant.