History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque hunc in modum eductos trucidarunt ad sexaginta, illis ignaris, qui in carcere reliqui erant (existimabant enim, suos socios ab inimicis ex carcere eductos alio traduci); quum autem rem sensissent, et ex quodam intellexissent, Athenienses implorabant et hortabantur, ut, si voluntas eorum ferret, se occiderent, nec amplius ex carcere exire volebant, et dicebant, se pro viribus non permissuros, ut quisquam ingrederetur.
Corcyrari vero per fores ne ipsi quidem irrumpere in animo habebant, sed carccris tectum conscenderunt, et lacunari
Illi vero se protegebant ut poterant, et simul eorum plerique ipsi sibi manus inferebant, partim sagittas ab hoste missas jugulis imprimentes, partim lectorum suorum, qui forte illic ipsis erant, funibus, partim restiluis, quas ex suis vestibus a se laceratis fecerant, se strangulantes, omni denique ratione magnam partem noctis (nox enim huic cladi intervenit) se ipsos absumentes et ab illis, qui in superiore aedificii parte stabant, telis petiti, penitus perierunt