History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Duces autem Atheniensium ipsos fide publica interposita in insulam Ptychiam asservandos transportarunt, donec Athenas mitterentur, ita ut, si quis aufugiens deprehenderetur, fides, quae data erat, omnibus esset irrita.

Verum primores populi Corcyraei, veriti, ne Athenienses hos Athenas profectos non interficerent, hujusmodi fraudem moliuntur.

Illorum, qui in insula servabantur, aliquibus paucis persuadent, submissis amicis et monitis, ut quasi per benevolentiam dicerent, e re ipsorum maxime esse primo quoque tempore fugam capessere, se vero navigium aliquod praeparaturos; Atheniensium enim duces ipsos populo Corcyraeo tradere statuisse.