History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Athenienses autem ex istis insulis profecti eodem die ad agri Corinthii Crommyonem navigarunt; abest autem ab urbe centum et viginti stadiis. Et quum ibi stationem cepissent, agrum vastarunt et pernoctarunt.
Postridie vero maritimam oram legentes primum in Epidaurium agrum iverunt, et aliquo exsccnsu ex navibus facto Methonen venerunt, quae inter Epidaurum et Troezenem est sita,
Per idem tempus, quo haec gerebantur, etiam Eurymedon et Sophocles, qui e Pylo cum Atheniensium classe in Siciliam proficiscebantur, quum Corcyram pervenissent, una cum urbis incolis bellum intulerunt Corcyraeis iis, qui sedes in Istone monte posuerant, qui post seditionem, ut dixi, eo profecti agro potiebantur et multa damua dabant.