History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quos universos conspicati Athenienses in se tendentes, ratique auxilium a vicinis Peloponnesiorum civitatibus missum contra se venire, celeriter ad naves se receperunt, habentes spolia et suorum cadavera, duobus exceptis, quae reliquerunt, quod ea reperire non poterant.

Quum autem naves conscendissent, ad insu. las adjacentes trajecerunt, et hinc misso caduceatore suorum cadavera, quae reliquerant, fide publica interposita receperunt. In hoc preelio ex Corinthiis quidem ceciderunt ducenti et duodecim, ex Atheniensibus vero paulo minus quinquaginta.

Athenienses autem ex istis insulis profecti eodem die ad agri Corinthii Crommyonem navigarunt; abest autem ab urbe centum et viginti stadiis. Et quum ibi stationem cepissent, agrum vastarunt et pernoctarunt.