History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed illi dimidiae Corinthiorum parti, qu® in Cenchrea praesidii causa manebat, ne Athenienses adversus Crommyonem navigarent, hoc prudium non erat manifestum propter montem Oncum; ubi autem pulverem conspexere et rem cognovere, opem suis confestim ferebant Venerunt etiam auxilio ex urbe Corinthii natu majores, quum intellexissent id quod acciderat.
Quos universos conspicati Athenienses in se tendentes, ratique auxilium a vicinis Peloponnesiorum civitatibus missum contra se venire, celeriter ad naves se receperunt, habentes spolia et suorum cadavera, duobus exceptis, quae reliquerunt, quod ea reperire non poterant.