History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quaedam autem Corinthiorum cohors sinistro suorum cornu subsidio profecta dextrum Atheniensium cornu in fugam vertit et ad mare usque persecuta est; rursus autem a navibus reverterunt et Athenienses et Carystii.
Reliquus vero exercitus utrinque continenter dimicabat; praecipue vero dextrum Corinthiorum cornu, in quo stans Lycophro sinistro Atheniensium resistebat; suspicabantur enim eos Solygiam pagum temptaturos.
Diu igitur pugnae laborem sustinebant, neutri· alteris cedentes; deinde vero (Atheniensibus enim equites, qui in ipsa pugna eos juvabant, magno usui erant, quum alteri nullum equitatum haberent) Corinthii in fugam versi sunt, et in collem se receperunt, ibique constiterunt nec amplius descendebant, sed quiescebant,
In hac autem fuga ad dextrum cornu eorum quum omnino plurimi obierunt, tum et Lycophro dux. Reliquus vero exercitus hoc modo hoste non vehementer insequente, neque effusa fuga, postquam per viin coactus est, in excelsa loca se recepit ibique consedit.
Athenienses vero, quum hostes ad proelium contra ipsos non amplius prodirent, illorum cadavera spoliabant , et suorum suscipiebant et tropaeum continuo statuerunt.