History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et dcxtrfim quidem Atheniensium et Carystiorum cornu (hi enim in acie postremi erant) Corinthios exceperunt aegreque reppulerunt; iili vero quum ad maceriam se recepissent (totus enim ille locus acclivis erat) superne lapidibus hostem petebant, et paeana exorsi rursus invadebant; quum autem Athenienses eos excepissent, pugna iterum cominus committebatur.

Quaedam autem Corinthiorum cohors sinistro suorum cornu subsidio profecta dextrum Atheniensium cornu in fugam vertit et ad mare usque persecuta est; rursus autem a navibus reverterunt et Athenienses et Carystii.

Reliquus vero exercitus utrinque continenter dimicabat; praecipue vero dextrum Corinthiorum cornu, in quo stans Lycophro sinistro Atheniensium resistebat; suspicabantur enim eos Solygiam pagum temptaturos.