History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Corinthii autem, cum multo ante de classis Atticae adventu nuntios Argis allatos accepissent, omnes praeter illos, qui sunt extra Isthmum, ad Isthmum tutandum convenerunt; et praeterea ex eorum numero quingenti praesidiarii milites in Ampraciam et Leucadiam abierant; reliqui vero universis copiis observabant, quonam Athenienses essent appulsuri.
Sed quum illi noctu clam appulissent, et signa ipsis sublato essent, relicto suorum dimidia parte ad Cenchream, si forle Athenienses adversus Crommyonem irent, propere contra eos auxilio proficiscebantur.