History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lacedaemonii vero, quod superiore tempore latrociniorum et hujusmodi belli nescii erant, simul etiam quod Helotes ad hostem transfugiebant, et veriti, ne gravior aliqua rerum novarum molitio contra se in suo agro fieret, haec non facile ferebant, sed quamvis Atheniensibus manifesti esse nollent, tamen legatos ad eos mittebant, et Pylum et captivos recipere conabantur.

At illi majora affectabant, et quum saepius ad eos proficiscerentur, ipsos re infecta remittebant. Atque haec quidem circa Pylum gesta sunt

Eadem aestate statim post haec Athenienses in agrum Corinthium profecti sunt cum octoginta navibus, et duobus millibus gravis armaturae militum nominis Attici, et cum ducentis equitibus, qui in hippaginibus vehebantur; eos autem comitabantur ex sociis Milesii et Andrii et Carystii; praeerat autem Nicias Nicerati filius, cum duobus collegis.

Primo autem diluculo navigantes inter Chersonesum et Rhitum appulerunt ad littus loci, super quem situs est Solygius collis, in quo Dorienses olim sedibus positis bellum faciebant Corinthiis, qui in urbe habitabant et Nolenses erant; et super ipsum nunc exstat pagus nomine Solygia. Ab hoc autem litlore, ad quod naves appulerunt, hic pagus distat duodecim stadiis, Corinthus vero sexaginta, Isthmus vero viginti.

Corinthii autem, cum multo ante de classis Atticae adventu nuntios Argis allatos accepissent, omnes praeter illos, qui sunt extra Isthmum, ad Isthmum tutandum convenerunt; et praeterea ex eorum numero quingenti praesidiarii milites in Ampraciam et Leucadiam abierant; reliqui vero universis copiis observabant, quonam Athenienses essent appulsuri.

Sed quum illi noctu clam appulissent, et signa ipsis sublato essent, relicto suorum dimidia parte ad Cenchream, si forle Athenienses adversus Crommyonem irent, propere contra eos auxilio proficiscebantur.

Et Battus quidem, alter e ducibus (duo enim proelio intererant) assumpto cohorte contendit ad Solygiam pagum tutaturus illum, quod nullis muris erat cinctus; cuin reliquis vero Lycophro manus cum hoste conseruit.

Et primum quidem Corintliii in dextrum Atheniensium

166
cornu, quod statiin ante Chersonesum in terram descende» rat, impetum faciebant, deinde vero et in reliquas eorum I copias. Asperumque pixrlium totumque cominus commissum.

Et dcxtrfim quidem Atheniensium et Carystiorum cornu (hi enim in acie postremi erant) Corinthios exceperunt aegreque reppulerunt; iili vero quum ad maceriam se recepissent (totus enim ille locus acclivis erat) superne lapidibus hostem petebant, et paeana exorsi rursus invadebant; quum autem Athenienses eos excepissent, pugna iterum cominus committebatur.

Quaedam autem Corinthiorum cohors sinistro suorum cornu subsidio profecta dextrum Atheniensium cornu in fugam vertit et ad mare usque persecuta est; rursus autem a navibus reverterunt et Athenienses et Carystii.

Reliquus vero exercitus utrinque continenter dimicabat; praecipue vero dextrum Corinthiorum cornu, in quo stans Lycophro sinistro Atheniensium resistebat; suspicabantur enim eos Solygiam pagum temptaturos.

Diu igitur pugnae laborem sustinebant, neutri· alteris cedentes; deinde vero (Atheniensibus enim equites, qui in ipsa pugna eos juvabant, magno usui erant, quum alteri nullum equitatum haberent) Corinthii in fugam versi sunt, et in collem se receperunt, ibique constiterunt nec amplius descendebant, sed quiescebant,