History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Lacedaemonii vero, quod superiore tempore latrociniorum et hujusmodi belli nescii erant, simul etiam quod Helotes ad hostem transfugiebant, et veriti, ne gravior aliqua rerum novarum molitio contra se in suo agro fieret, haec non facile ferebant, sed quamvis Atheniensibus manifesti esse nollent, tamen legatos ad eos mittebant, et Pylum et captivos recipere conabantur.
At illi majora affectabant, et quum saepius ad eos proficiscerentur, ipsos re infecta remittebant. Atque haec quidem circa Pylum gesta sunt
Eadem aestate statim post haec Athenienses in agrum Corinthium profecti sunt cum octoginta navibus, et duobus millibus gravis armaturae militum nominis Attici, et cum ducentis equitibus, qui in hippaginibus vehebantur; eos autem comitabantur ex sociis Milesii et Andrii et Carystii; praeerat autem Nicias Nicerati filius, cum duobus collegis.