History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Qui autem in insula obierunt aut vivi capti sunt, tot fuerunt: universi quidem, qui in insulam transierant, erant quadringenti et viginti gravis armaturae milites ; ex hoc numero Athenas vivi delati sunt trecenti minus octo; ceteri perierant. Inter vivos autem adhuc erant Spartani ad centum et viginti. Ex Atheniensibus vero non multi perierant; pugna enim non stataria erat.

Tempus autem universum, quo illi rn insula sunt obsessi, a pugna navali usque ad proelium in insula commissum, fuerunt duo et septuaginta dies.