History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Diuquc et maximam diei partem utrique pugna et siti et sole graviter fatigati resistebant, hoc agentes alteri quidem ut ex superiore loco detruderent, alteri vero ne ce derent; facilius autem, quam ante, Lacedaemonii se defenderant, quod non a lateribus circumveniri poterant.

Sed quum res nullum haberet exitum, Messeniorum dux ad Cleonem et Demosthenem accedens, eos frustra laborare dixit; sed si sagittariorum,et levis armaturae aliquam partem sibi dare vebnt, ad illos a tergo circumveniendos via, quamcunque ipse invenisset, putare aditum per vim aperiri posse.

Quum autem accepisset, quae petierat, ex occulto iter ingressus, ne ab illis conspiceretur, procedens qua in quoque loco praerupta insulae natura pedem figere permitteret, et ad eam partem, quam Lacedaemonii loci situ freti non custodiebant, difficulter et aegre illis insciis munitionem circumiit, atque repente in loco superiore a tergo hostium conspectus illos quidem ob inopinatum casum metu consternavit; hos vero, qui cernebant, quod exspectabant, multo magis confirmavit.