History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Tunc vero proelium Lacedaemoniis asperius esse coepit. Nam ncqire ipsorum armatura sagittis amplius resistere poterat, et hasto, quibus petebantur, in ea fracto inhaerebant, neque se ipsis quid facerent habebant, tum quod eorum oculis erepta esset facultas prospiciendi, tum quod propter majorem clamorem ad hostibus sublatum exaudire non possent, quae ipsis praeciperentur, tum etiam quod periculum undique circumsisteret, nec ullam spem haberent excogitandae rationis, qua hostem propulsando servarentur. .
Tandem vero quum multi jam sauciati essent, quod semper in eodem loci spatio versarentur, conglobati ad extremam insulae munitionem non multum distantem cu-stodesque suos iverunt.
Ubi autem cesserunt, tum vero etiam roajore longe clamore sublato confidenter iis expediti milites instare coeperunt, et quotquot de Lacedaemoniis, dum se recipiunt, intercipiebantur, ab hoste caedebantur, sed plerique ad munitionem elapsi cum custodibus, qui illic erant, se instruxerunt secundum totam munitionem , ut hostem propulsarent, qua parte oppugnari poterat.
Atque Athenienses insecuti circumvenire quidem eos et circumdare non poterant propter loci situm natura munitum, sed ab adversa fronte aggressi pulsare conabantur.
Diuquc et maximam diei partem utrique pugna et siti et sole graviter fatigati resistebant, hoc agentes alteri quidem ut ex superiore loco detruderent, alteri vero ne ce derent; facilius autem, quam ante, Lacedaemonii se defenderant, quod non a lateribus circumveniri poterant.