History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Clamore autem sublato et impetu simul facto, terror homines hujusmodi pugnae insuetos invasit, et silvae nuper com-
Tunc vero proelium Lacedaemoniis asperius esse coepit. Nam ncqire ipsorum armatura sagittis amplius resistere poterat, et hasto, quibus petebantur, in ea fracto inhaerebant, neque se ipsis quid facerent habebant, tum quod eorum oculis erepta esset facultas prospiciendi, tum quod propter majorem clamorem ad hostibus sublatum exaudire non possent, quae ipsis praeciperentur, tum etiam quod periculum undique circumsisteret, nec ullam spem haberent excogitandae rationis, qua hostem propulsando servarentur. .
Tandem vero quum multi jam sauciati essent, quod semper in eodem loci spatio versarentur, conglobati ad extremam insulae munitionem non multum distantem cu-stodesque suos iverunt.