History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed simul atque dies illuxit, reliquus etiam exercitus in terram descendit , ex navibus paulo pluribus quam septuaginta, omnes praeter thalamios, pro suo quique genere armati; et octingenti sagittarii, et peltastae his non pauciores, et Messenii, qui auxilium tulerant, et ceteri omnes, quotquot circa Pylum erant, exceptis custodibus, qui in munitionibus erant.

Hi autem a Demosthene intervallis interpositis instructi sunt, ita ut in quoque loco duceni, et plures, in nonnullis etiam pauciores essent, occupatis locis superioribus, ut hostes quam maxima dubitatione undique circumventi premerentur, nec haberent, adversus quam partem instructi in aciem prodirent, §ed undique telis expositi essent multitudinis, si in frontem procurrerent, a tergo petili, si in latera, ab alterutra parte.