History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sic enim Lacedaemoniorum milites erant dispositi; in hoc primo praesidio milites erant circiter triginta; praesidium vero in media et planissima parte et prope aquam collocatum illorum plerique cum Epitada duce tenebant; quaedam vero non magna manus custodiebat ipsam extremam insulae partem, quae Pylum spectabat, quae pars et a mari praerupta erat, et a terra minime oppugnari poterat; nam et castellum quoddam vetustum ex saxis passim lectis constructum illic erat, quod sibi profuturum putabant, si qua roajore vi se recipere cogerentur. Atque ita quidem dispositi erant;

Athenienses vero primos quidem custodes, in quos incurrerant, confestim interfecerunt, in cubilibus adhue arma capientes et exscensu in terram ex navibus clam con-

162
fecto, illis opinantibus naves ex consuetudine ad stationem noctu commeare.

Sed simul atque dies illuxit, reliquus etiam exercitus in terram descendit , ex navibus paulo pluribus quam septuaginta, omnes praeter thalamios, pro suo quique genere armati; et octingenti sagittarii, et peltastae his non pauciores, et Messenii, qui auxilium tulerant, et ceteri omnes, quotquot circa Pylum erant, exceptis custodibus, qui in munitionibus erant.

Hi autem a Demosthene intervallis interpositis instructi sunt, ita ut in quoque loco duceni, et plures, in nonnullis etiam pauciores essent, occupatis locis superioribus, ut hostes quam maxima dubitatione undique circumventi premerentur, nec haberent, adversus quam partem instructi in aciem prodirent, §ed undique telis expositi essent multitudinis, si in frontem procurrerent, a tergo petili, si in latera, ab alterutra parte.

A tergo autem levis hostium armatura, et adversus quos minime ratio aliqua reperiri poterat, ipsis, quocunque se vertissent , semper haesuri erant, sagittis et jaculis et lapidibus et fundis eminus multum valentes, quos ne persequi quidem licebat; nam et fugiendo adversarios vincebant, et cedentibus instabant.