History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et Niciam N icerat i filium, qui tunc dux erat, obscure designabat, inimicus ei et cum exprobratione praedicans, facile esse paratis copiis, si duces viros se praeberent, eo pro fectos capere viros in insula interceptos, hocque se facturum, si in imperio esset.
At Nicias, quum Athenienses aliquantulum tn-multuati essent adversus Cleonem, quod non vel nunc etiam, si res facilis ipsi videretur, navigaret, simul etiam, quum videret eum ignaviam sibi exprobrantem, jussit ipsum assumptis quibus vellet copiis, quod quidem ad se collegasque attineret, rem aggredi.