History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Advecti vero Athenienses et Rhegini, quum naves vacuas animadverterent, impressionem in eas fecerunt manuque ferrea injecta unam navem eorum depresserunt, viris ex ea natando elapsis.
Postea vero, quum Syracusani naves ingressi essent et ad Messanam remulco tracti veherentur, Athenienses impetu rursus in eos facto, illis in gyrum conversis et prius aggressis, alteram navem amiserunt.
Syracusani autem, quum in hac praetervectione, proelioquc navali, quod hujusmodi fuit, rem non deteriore conditione gessissent, in Messanae portum se receperunt
Atque Athenienses quidem, quum per nuntios intellexissent, Camarinam Syracusanis ab Archia ejusque sociis prodi, eo navigarunt. Messanenses vero interea cum omnibus totius populi copiis terra marique simul expeditionem susceperuit adversus Naxum Chalcidicam, quae finitima erat