History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Adventu autem eorum induciae ad Pylum factae coofestim solutae sunt, et Lacedaemonii naves repetebant, quemadmodum convenerat; Athenienses vero criminandi materiam habentes incursionem praeter induciarum pacta in munitionem (actam aliaque, quae non magni momenti esse videbantur, naves non reddebant, hac ratione nixi, quod in conventis dictum erat, si vel minima eorum pars violata esset, inducias ruptas fore. Lacedaemonii vero contradicebant, et crimini dabant, quod praeter jne naves retinerent; deinde digressi, bellum denuo gerere coeperunt.
Atque bellum totis viribus ab utrisque ad Pylum administrabatur, dum Athenienses quidem binis navibus adversis insulam interdiu semper circumeunt, (noctu vero etiam omnes naves circumcirca erant in statione, exceptis iis partibus, quae pelagus spectabant, quoties ventus spiraret; et viginti aUae naves ad eos Athenis ad custodiam venerunt, ita ut universae numero essent septuaginta), Peloponnesii vero in continente castra habent et munitionem subinde oppugnant observantes occasionem, si qua forte sese ipsis offerret, ut suos cives liberarent.
Interea vero in Sicilia Syracusani eorumque socii praeter naves praesidiarias, quae apud Messanam erant, cetera classe, quam pararant, advecta bellum e Messana gerebant
Eosque ad hoc Locri maxime solicitabant ob odium, quo Rheginos prosequebantur, ipsique cum universis copiis in illorum algrum irruptionem fecerant.
Volebant autem navale proelium experiri, quod naves, quae tunc Atheniensibus aderant, paucas esse animadverterent, majore autem illarum parte, quae venturae erant, insulam objideri audirent.
Si enim dasse vicissent, Rhegium terra marique obsessum in suam potestatem redactum iri, suasque res ita demum firmas fore sperabant; quum enim Rhegium Italiae promontorium, et Messana, quae est in Sicilia, in proximo sint, Athenienses facultatem non habituros , ut ibi in statione essent fretoque poterentur.
Hoc autem fretum est mare inter Rhegium et Messanam, qua brevissimo intervallo Sicilia distat a continente; atque haec est, quae Charybdis appellatur, qua Ulysses transisse
In hoc igitur medio spatio Syracusani eorumque socii cum navibus paulo plus triginta sub serum diei proelium navale committere coacti sunt de navigio cursum illae tenente, obviam prodeuntes adversus sexdecim Atticas et octo Rheginas naves.
Et victi ab Atheniensibus celeriter se receperunt, ut quibusque licuit, in castra sua et ad Messanam et ad Rhegium, una navi amissa; noxque suo interventu proelium diremit.