History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Maxime autem eos instigabat Cleo Cleaeneti filius, qui id temporis vir popularis et in dicendo multitudini acceptissimus erat; hic persuasit, ut responderent oportere primum quidem eos, qui in insula essent, et arma et se ipsos tradere et Athenas portari; si vero advenissent, Lacedaemonios reddere Nisaeam et Pegas et Troezena et Achaiam, quae non bello acceperant, sed ex superiore compositione Atheniensium concessu, qui propter clades acceptas foederibus tunc

157
multo magis indigerent, et suos cives recipere, et foedera facere, quam diuturna utrisque placuisset

Lacedaemonii vero ad hoc responsum nihil contradixerunt, sed petebant, ut sibi darentur in commune consilium viri delecti, qui dicentes et audientes de singulis rebus pacate convenirent in iis, quae alteri al teris persuasissent.