History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quare dum belli eventus adhuc est anceps, vos quidem, cum gloriae nostraeque amicitiae accessione, noe vero, antequam dedecus aliquod nobis accidat, cum mediocri jactura in gratiam redeamus, et quum ipsi bello pacem anteponamus, tum etiam ceteris Graecis malorum requiem demus; qui hujus quoque rei vos praecipuos auctores existimabunt. Bello enim vexantur nescientes, utri nostrum belli fuerint auctores; sed si gratis reconciliatio fiat, cujus nunc penes vos nuqor est potestas, boc beneficium vobis acceptum referent.
Et si rem per* spiciatis, facultas vobis adest, Lacedaemonios firmos vobis amicos efficiendi ita ut et ipsi ad hoc vos provocarint, et vos gratia potius quam vi usi sitis.
Hac autem in re quot bona inesse credibile sit, considerate; nobis mim vobisque eadem dicentibus scitis ceteros quidem Graecos, quod sunt inferiores, iis quae summa sunt, honorem habituros. »