History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Nobis vero utrisque, si unquam alias, nunc profecto gratiae reconciliatio est peropportuna, priusquam gravius aliquod malum interea nos opprimat, cujus causa necesse sit praeter publicas adversus vos privatas etiam inimicitias easque sempiternas suscipere, vos vero rebus privari, ad quas nunc vos provocamus.
Quare dum belli eventus adhuc est anceps, vos quidem, cum gloriae nostraeque amicitiae accessione, noe vero, antequam dedecus aliquod nobis accidat, cum mediocri jactura in gratiam redeamus, et quum ipsi bello pacem anteponamus, tum etiam ceteris Graecis malorum requiem demus; qui hujus quoque rei vos praecipuos auctores existimabunt. Bello enim vexantur nescientes, utri nostrum belli fuerint auctores; sed si gratis reconciliatio fiat, cujus nunc penes vos nuqor est potestas, boc beneficium vobis acceptum referent.