History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Lacedaemonii autem vos ad foedera et ad belli
156
compositionem provocant, offerentes pacem et societatem aliamqoe magnam amicitiam et necessitudinem mutuo luturam, poscentes vero pro his viros, qui sunt in insula, et utrisque satius fore ducentes, belli fortunam non periclitari, sive illi per vim effugiant oblata aliqua salutis occasione, sive etiam potius expugnati capiantur. Graves enim inimicitias ita demum omnino dissolvi putamus, non si quis bellum illatum propulsans et in eo longe superior hostem per vim ad jusjurandum adigens, compositionem iniquis conditionibus cum eo faciat, sed si, quum ei liceat boc ipsum facere, propter animi aequitatem, et benignitate illud vincens contra quam exspectabatur, moderatis conditionibus reconcilietur.