History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Yobis enim licet praesentem prosperitatem praeclare administrare retinendo quae in potestate sunt, comparandoque praeterea honorem et gloriam, nec admittere, quod accidere solet hominibus, qui praeter consuetudinem aliquid boni sunt adepti; semper enim majora spe elati appetunt, quod et in praesentia praeter opinionem res ipsis feliciter cesserit.
At quibus plurimae alternantis fortunae vicissitudines contigerunt, eos secundis rerum eventis minime confidere aequum est. Quod quidem et vestrae civitati propter experientiam et nostrae praecipue merito adesse debet.
« Hoc autem cognoscatis nostros praesentes casus intuentes, qui qoum simus summae inter Graecos dignitatis, tamen ad vos advenimus, antea quidem nos ipsos existimantes plus potestatis habere concedendi ea, quae nunc huc profecti vos rogamus.