History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum autem multo labore inter se fatigati essent et vulnerati, dirempti sunt, et Lacedaemonii naves, inanes, illis exceptis, quae initio captae erant, servarunt.
Quum autem utrique in sua castra se recepissent, illi quidem tropaeum erexerunt et caesorum cadavera restituerunt, naviumque fractarum tabulis sunt potiti, insulamque protinus classe circumibant et custodiebant, quod viri in ea intercepti essent; Peloponnesii vero, qui in continente erant, jam ex omnibus gentibus ad opem suis ferendam conjuncti ad Pylum in loco manebant.