History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quae conspicientes Lacedaemonii et cladem istam aegerrime ferentes, quod utique ipsorum cives in insula intercipiebantur, auxilio accurrebant et armati in mare ingredientes, suae naves manibus apprehendebant, et ad se retrahebant, et io eo unusquisque existimabat res impeditas esse, quibus gerendis non et ipse interfuisset.

Et tumultus exstitit ingens circa naves et contrarius quam pro ulrorumque instituto; nam Lacedaemonii prae studio et formidine nihil aliud, ut ita loquar, quam e terra proelium navale faciebant, et Athenienses, qui victores erant, et qui praesentem fortunam quam longissime persequi volebant, ex navibus pedestrem pugnam committebant.

Quum autem multo labore inter se fatigati essent et vulnerati, dirempti sunt, et Lacedaemonii naves, inanes, illis exceptis, quae initio captae erant, servarunt.