History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
In sequente hieme Athenienses quidem et Lacedaemonii quieverunt propter inducias; sed Manlineoses et Tegeatae et ulrorumque socii ad Laodicium, quae est in Oreslhide, conflixerunt, et victoria anceps exstitit, ntrique enim cornu sibi opposito in fugam verso tropaeum erexerunt, et Delphos spolia miserunt
Quum tamen utrinque multi caesi essent, et eventus anceps fuisset noxque proelium diremisset, Tegeatae quidem in loco pernoctarunt, statimque tropaeum excitarunt, Mantinenses vero ad Buco-lionem discesserunt, et postea vicissim et ipsi tropaeum statuerunt.
Eadem hieme exeunte et vere jam appropin-quante, Brasidas Potidaeam temptavit. Quum enim noctu accessisset et scalam muris admovisset, hactenus quidem custodes latuit; quum enim tintinnabulum praeteriisset, ita demum ad vacuum murorum spatinm inter duas stationes interjectum, antequam ille, qui tintinnabulum alteri traditurus erat, rediisset, scalae admotae sunt, deinde tamen quum custodes statim strepitum sensissent, priusquam ac cederet, exercitum celeriter retro reduxit, nec exspectavit, donec dies illucesceret.
Atque haec hiems finiebatur bujusque belli nonus annus finiebatur, quod Thucydides conscripsit.