History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Templum quoque Junonis eadem aestate Argis crematum est, quod Chrysis sacerdos lucernam quandam vittis admovisset incensam, et interira somno correpta esset; unde accidit, ut ea non sen-tiente omnia accensa conflagrarent

Atque Chrysis quidem metuens Argivos protinus illa nocte Phliuntem confugit; illi vero aliam sacerdotem, nomine Phaenidem, ex civitatis instituto constituerunt. Chrysis autem octavum hujus belli annum, et nonum medium attigerat, quum profugit

Et Scione aestate jam extrema penitus circumvallata erat, et Athenienses praesidio adversus eam relicto cum reliquis copiis domum abierunt

In sequente hieme Athenienses quidem et Lacedaemonii quieverunt propter inducias; sed Manlineoses et Tegeatae et ulrorumque socii ad Laodicium, quae est in Oreslhide, conflixerunt, et victoria anceps exstitit, ntrique enim cornu sibi opposito in fugam verso tropaeum erexerunt, et Delphos spolia miserunt