History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Tunc enim forte Ischagoras Lacedaemonius exercitum ad Brasidam itinere pedestri deducturus erat; Perdiccas vero partim quidem Nicia jubente, ut, constantiae suae significationem Atheniensibus daret, partim vero quod et ipse Peloponnesios in suum agrum amplius venire nollet, subornatis ad id suis in Thessalia hospitibus, quod primorum semper hospitio uteretur, Peloponnesiorum copias et apparatum impedivit, ita ut Thessalos ne temptare quidem voluerint.
Ischagoras tamen et Aminias et Aristeus quum ipsi ad Brasidam pervenerunt, a Laced®mo-j niis ad res inspiciendas missi, tum etiam eorum qui apud illos 1 adolescentes sunt, contra leges quosdam tamquam viros
Sparta secum eduxerunt, ut eos civitatibus praeficerent, neque eas iis, qui lorte adessent, permitterent. Et Clearidam quidem Cleonymi filium Amphipoli praefecit, Epitelidam vero Hegesandri filium Toronae.
Eadem aestate Thebani muros Thespiensium diruerunt, crimini dantes Atticarum partium studium, quod illi quum semper iacere vellent, tunc contigit, ut facilius possent, postquam io pugna cum Atheniensibus commissa omnis illorum juventutis flos peri erat.
Templum quoque Junonis eadem aestate Argis crematum est, quod Chrysis sacerdos lucernam quandam vittis admovisset incensam, et interira somno correpta esset; unde accidit, ut ea non sen-tiente omnia accensa conflagrarent
Atque Chrysis quidem metuens Argivos protinus illa nocte Phliuntem confugit; illi vero aliam sacerdotem, nomine Phaenidem, ex civitatis instituto constituerunt. Chrysis autem octavum hujus belli annum, et nonum medium attigerat, quum profugit