History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atqne illi quidem, quotquot non statim caesi sunt, in arcem confugerunt, quam ipsi etiam antea tenebant; Athenienses vero (jam enim et Nicias reversus ad urbem erat) cum omnibus copiis irruentes in urbem Menden, quippe quae non ex conventu aperta esset, eam ut expugnatam diripuerunt, et aegre duces cohibere potuerunt milites, quin homines etiam trucidarent.
Et Mendaeos quidem jubent eodem reipublicae statu uti, quo consueverant, ita tamen, ut ipsi inter se quaestionem haberent, si quos defectionis auctores fuisse censerent; illos vero, qui in arce erant, muro utrinque usque ad mare ducto circumvallarunt, et praesidium in eo imposuerunt. Postquam autem Menden in suam potestatem redegerunt, adversus Scionem iverunt.
Oppidani vero quum ipsi, tum Peloponnesii, ob-viam illis progressi, in colle natura munito ante urbem consederunt, quem si non occuparent, hostes ipsos circumvallare non poterant.
Athenienses autem eum strenue aggressi, proelio dejectis iis, qui ibi erant, castra posuerunt et erecto tropaeo se ad urbem circumvallandam parabant.
Nec multo post, quum in eo jam opere occuparentur, auxiliarii Peloponnesiorum milites, qui Mendae in arcc obsidebantur, superatis hostium custodibus, qui ad mare erant, noctu adveniunt , et plerique per media Atheniensium castra ad Scio-nen posita elapsi in eam sunt ingressi.