History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Impetuque facto in fugam eos vertunt tum ob repentinum certamen, tum ob meluih Atheniensium, quibus portae aperiebantur; existimarunt enim ex aliquo compacto hanc impressionem ab illis in se factam esse.

Atqne illi quidem, quotquot non statim caesi sunt, in arcem confugerunt, quam ipsi etiam antea tenebant; Athenienses vero (jam enim et Nicias reversus ad urbem erat) cum omnibus copiis irruentes in urbem Menden, quippe quae non ex conventu aperta esset, eam ut expugnatam diripuerunt, et aegre duces cohibere potuerunt milites, quin homines etiam trucidarent.

Et Mendaeos quidem jubent eodem reipublicae statu uti, quo consueverant, ita tamen, ut ipsi inter se quaestionem haberent, si quos defectionis auctores fuisse censerent; illos vero, qui in arce erant, muro utrinque usque ad mare ducto circumvallarunt, et praesidium in eo imposuerunt. Postquam autem Menden in suam potestatem redegerunt, adversus Scionem iverunt.