History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque illi quidem nec obviam iis in altum processerunt, neque, quod facere constituerant, ut portus ostia obstruerent, id jam perfecerant, sed in terra se continentes, naves complebant, seque ad navale proelium in portu non parvo committendum parabant, siquis ingredi voluisset.

154

Athenienses vero hac re cognita ab utroque portus ostio in eos invecti .sunt et, facto impetu, plerasque naves a terra jam provectas et adversis proris venientes, in fugam verterunt, et insecuti pro spatii brevitate multas quidem fregerunt, quinque autem ceperunt et haruin unam cum ipsis viris; in ceteras vero, quae ad terram confugerant, impressionem fecerunt. Aliae vero etiam dum adhuc instruuntur, antequam in altum proveherentur, quassabantur ; et nonnullas etiam vacuas suis navibus alligantes traxerunt, quum ex iis homines se in fugam dedissent.

Quae conspicientes Lacedaemonii et cladem istam aegerrime ferentes, quod utique ipsorum cives in insula intercipiebantur, auxilio accurrebant et armati in mare ingredientes, suae naves manibus apprehendebant, et ad se retrahebant, et io eo unusquisque existimabat res impeditas esse, quibus gerendis non et ipse interfuisset.