History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et Nicias quidem cum centum et viginti Methonacis expeditis et delectis sexaginta gravis armatune militibus Atheniensibus omnibusque sagittariis, quossecum ducebat, per quandam collis semitam ad illos accedere conatus, sed ab iis vulneratus, deturbare eos vi non potuit, Nicostratus vero quum alio itinere a longiore intervallo cum omni reliquo exercitu collem accessu difficilem subiret, vehementissime conturbatus est paulumque abfuit, quin tolus Atheniensium exercitus vinceretur.

Atque eo quidem die, quum Mendaei eorumque socii loco non cessissent, Athenienses illinc regressi castra metati sunt, et Mendaei quum nox advenisset, in urbem abierunt.

Postridie vero Athenienses quidem classe circumvecti ad eam partem, quae Scionen spectabat, et suburbani ceperunt, totumque diem illum in agro vastando consumpserunt, nullo contra prodeunte (erat enim et nonnihil se* ditionis intra urbem), illi vero trecenti Scionaei proxima nocte domum abierunt.

Postridie autem Nicias quidem uno eodemque tempore cum dimidio copiarum parte ad confini* progressus Scionaeorum agrum vastabat, Nicostratus vero cum reliquis copiis a superioribus portis, qua Potidtfa® itur, urbem obsidebat.