History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ille vero, hac re cognita, trecentis illis, quos secum ducebat, praecepit, ut in eum collem, quem facilius a se captum iri putabat, cursu contendentes, quanta maxima quisque celeritate posset, nullo ordine servato barbaros jam contra se venientes illinc deturbare conarentur, priusquam major numerus barbarorum, qui suos circumventurus erat, eo conflueret.

Atque illi quidem eos qui in colle erant, impressione facta superarunt, atque reliquus Graecorum exercitus in eum collem jam facilius ibat; barbari enim territi sunt, suis illic in fugam ex editiore loco dejectis, nec ulterius Graecos sunt persecuti, quod eos in agri amici confiniis jam esse, et evasisse arbitrarentur.