History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Juniores autem disposuit ad excursiones faciendas, siqua hostes se invaderent, ipse vero cum delecta trecentorum manu in animo habebat postremus subsequens et hostium primis, qui impressionem in suos facturi erant, resistens se defendere.

Et antequam hostes appropinquarent, pro temporis angustiis milites suos adhortatus est liis fere verbis:

« Nisi ego suspicarer, viri Peloponnesii, terrore vos esse perculsos, tum quod soli derelicti simus, tum etiam quod barbari sunt iique magno numero, qui contra dos veniunt, non item vos docerem pariter in adhortando; nunc vero quod ad nostrorum desertionem et ad hostium multitudinem attinet, vobis, quae maxima sunt, brevi admonitione et adhortatione persuadere conabor.