History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Brasidas vero et Perdiccas interea copiis conjunctis bellum Arrhibaeo rursus ad Lyncum intulerunt. Et ducebant hic quidem copias Macedonum, quibus imperabat, et Graecorum in Macedonia habitantium milites, ille vero praeter Peloponnesiorum quos illic reliquos habebat, Chalcidenses et Acanthios et ex aliis populis pro cujusque facultate. Universarum autem Graecamm copiarum gravis armaturae erant fere tria millia, equites vero universi, qui sequebantur, Macedonum cum Chalcidensibus erant paulo minus mille, et barbarorum alia manus permulta.
Quum autem in Arrhibaei regionem irrupissent, et Lyncestas castra sibi opposita habentes invenissent, ipsi quoque, castra illis opposita fecerunt.