History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero Mende urbs deficit ab iis, sita in Pallene, Eretriensium colonia. Brasidas autem ipsos in fidem suam recepit, non existimans se injuste facere, quod Mendaei induciarum factarum tempore aperte ad 3e accessissent; habebat enim et ipse, quae vicissim crimini daret Atheniensibus de foederibus violatis.

Quamobrem etiam Mendaei magis rem ausi sunt, tum quia propensum Brasidae animum videbant, ejus conjecturam facientes ex ipsa Scione, quia eam non prodebat, tum etiam, quia, qui proditionem apud ipsos moliebantur, et pauci erant, et quum rem moliri coepissent, non amplius intermiserant, sed sibi ipsis, si patefacti essent, metuebant et vi coegerant multitudinem contra ejus sententiam.

Athenienses autem quum protinus haec accepissent/-multo magis irritati se adversus utramque civitatem instruebant.

Et Brasidas quum infestum ipsorum classis adventum exspectaret, Scionaeorum et Men-daeorum liberos et conjuges in Chalcidicam Olynthum subduxit, et ad ipsos misit quingentos gravis armaturae milites Peloponnesios et trecentos peltatos Chalcidenses, cum Po-lydamida universorum praefecto. Atque hi quidem, ut Atheniensibus propediem adfuturis, res suas communiter adornabant.

Brasidas vero et Perdiccas interea copiis conjunctis bellum Arrhibaeo rursus ad Lyncum intulerunt. Et ducebant hic quidem copias Macedonum, quibus imperabat, et Graecorum in Macedonia habitantium milites, ille vero praeter Peloponnesiorum quos illic reliquos habebat, Chalcidenses et Acanthios et ex aliis populis pro cujusque facultate. Universarum autem Graecamm copiarum gravis armaturae erant fere tria millia, equites vero universi, qui sequebantur, Macedonum cum Chalcidensibus erant paulo minus mille, et barbarorum alia manus permulta.

Quum autem in Arrhibaei regionem irrupissent, et Lyncestas castra sibi opposita habentes invenissent, ipsi quoque, castra illis opposita fecerunt.

Et quum pedites quidem | utrinque collem haberent et medium spacium planum esset,

I equites huc decurrentes, utrinque primum equestre proelium

198
commiserunt, deinde Tero et Brasidas et Petdieeas, quum Lyncestarum gravis armaturae milites cum equitibus ex suo colle priores processissent, et ad pnrliuro committendum essent parati, et ipsi vicissim suis copiis adversus eos productis conflixerunt et Lyncestas fugarunt, et multos quidem interfecerunt, ceteri vero in editiora loca fuga perlapsi quiescebant.

Postea vero erecto tropico bidunm tri-duumve substiterunt opperientes Illyrios, qui a Perdicca mercede conducti tum forte venturi erant; deinde Perdiccas adversus Arrhibaci pagos progredi, neque desidere volebat, Brasidas vero de lVfende solicitus, ne si prius Athenienses infesta classe iUuc appulissent, aliquam cladem acciperet, et simul quod Illyrii non adessent, non ad progrediendum, sed ad regrediendum potius erat animo paratus.

Interea vero dum ipsi inter se contendunt, nnn* eiatum est Illyrios, prodito Perdicca, cum Arrbibaeo se conjunxisse. Quare quum utrisque propter eorum metum, quod essent homines bellicosi, recedere jam placeret, sed a contentione nihil certi constitutum esset, quando inde discedendum esset, quumque nox intervenisset, Macedones quidem et barbarorum multitudo, subito timore perculsi, id quod magnis exercitibus contingere consuevit, ut incertis de causis animis consternentur, et existimantes, longe plures hostes contra se venire, quam reapse veniebant, ac jam jamque adfore, se in repentinam fugam conjicientes domum tendebant, et Perdiccam, qui rem initio non senserat, obi rescivit, antequam Brasidam videret (alter enim ab altero castra valde procul habebat), ocius abire coegerunt.

Brasidas vero simul ac dies illuxit, quum animadvertisset Macedones jam discessisse, atque Illyrios et Arrhibaeum contra se venturos, ipse quoque gravis armaturae militibus in agmen quadratum coactis et levis armaturae militibus in medium agmen receptis recedere cogitabat.

Juniores autem disposuit ad excursiones faciendas, siqua hostes se invaderent, ipse vero cum delecta trecentorum manu in animo habebat postremus subsequens et hostium primis, qui impressionem in suos facturi erant, resistens se defendere.

Et antequam hostes appropinquarent, pro temporis angustiis milites suos adhortatus est liis fere verbis:

« Nisi ego suspicarer, viri Peloponnesii, terrore vos esse perculsos, tum quod soli derelicti simus, tum etiam quod barbari sunt iique magno numero, qui contra dos veniunt, non item vos docerem pariter in adhortando; nunc vero quod ad nostrorum desertionem et ad hostium multitudinem attinet, vobis, quae maxima sunt, brevi admonitione et adhortatione persuadere conabor.

Strenuos enim vos esse in rebus bellicis convenit non propter socios, quoties adsunt, sed propter propriam virtutem, nec ullam aliorum multitudinem extimescere, quippe qui venitis ex ejusmodi rebuspublicis, in quibus non multi paucis, sed , potius pauciores pluribus imperant, nulla illi alia ratione principatum adepti, quam proeliando superantes.