History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Illi vero judicii quidem periculum adire non volebant, sed primo quoque tempore bellum facere, rem ira dignam censentes, si jam vel insularum incolae boc sibi sumerent, ut a se defectionem faciendam putarent, terrestri Lacedaemoniorum potentia nihil ipsis profutura freti.
Et vero etiam de defectione res ita potius habebat, ut Athenienses contendebant; duobus enim diebus post factas inducias Scionaei defecerant. Confestiin autem in Cleonis sententiam decretum fecerunt, ut expugnarentur et occiderentur Scionaei; et cetera quiescentes ad hoc se praeparabant.