History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque tanta fortunae commutatio facta est, ut Athenienses quidem ex terra eaque Laconica Lacedaemonios navibus infestis contra se venientes propulsarent, Lacedaemonii vero ex navibus et in suum agrum tunc hostilem contra Athenienses descendere conarentur; praecipue enim gloriam hoc addebat eo tempore his quidem, quod maxime mediterranei pedestribusque proeliis praestantissimi essent, illis vero, quod maritimi essentrerumque nauticarum peritia longe praestarent.
Hoc igitur die et sequentis parte Lacedaemonii quum aliquoties hostis munitionem adorti essent, destiterant; et tertio die naves aliquot Asinam dimiserunt ad comparandam materiam machinis faciendis, quod eam muri partem, quae portum spectabat, et quae alta quidem erat, sed tamen praecipue locum exscensioni in terram faciendae opportunum habebat , machinis a se captum iri sperarent.
Interea vero quadraginta Atheniensium naves ex Zacyntho advenerunt; nam accesserant illis auxilio aliquot praesidiariae, quae Naupacti erant, et quatuor Chiae.