History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque hac quidem induciae factae sunt, et quamdiu durarunt, veniebant perpetuo in colloquium de majoribus foederibus.

Per hos autem dies, quibus alteri ad alteros adibant, Scione apud Pellenen civitas ab Atheniensibus ad Brasidam defecit. Dicunt autem Scionaei se Pellenenses quidem esse ex Peloponneso oriundos, sed suos majores, quum a Troja navigarent, tempestate, -qua Acbivi jactati sunt, in eum locum delatos esse, ibique sedes posuisse.