History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Interea vero neutri transfugas neque liberum neque servum recipiant.
Item ut et a vobis apud nos et a nobis apud vos causa dicatur ex patriis institutis, ut controversiae jure, sine bello dirimantur.
Atque Lacedaemoniis quidem eorumque sociis haec placent; si quid vero aut honestius aut justius his vobis videtur, Lacedaeinonem profecti docete; nihil enim eorum, quae justa esse demonstraritis, neque Lacedaemonii neque eorum socii recusabunt.
Qui autem proficiscentur, proficiscantur cum plena potestate, quemadmodum vos quoque nos facere jubetis. Haec autem foedera ad aunum durabunt.
Ita placuit populo. Senatores Acamantidis tribus Prytanes erant, Phaenippus scriba erat, Niciades epistates. Laches rogationem tulit, quod felix faustumque sit Atheniensi populo, inducias lieri, prout Lacedaemonii eorumque socii consentiunt; et convenit in concione populi, inducias annuas esse,