History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

atque mari utentes, quatenus ad agrum proprium et socialem pertinet. Lacedaemonii eorumque socii ne navi longa navigent, sed alio navigio, quod remis agatur, et ad quingentorum talentorum pondus vehat.

Item ut caduceatori et legalis eorumque pedisequis, quotcunque ipsis placuerit, belh liniendi et con. troversiarum causa in Peloponnesum aut Athenas euntibus ac redeuntibus, terra mariqufr foedera sint.

Interea vero neutri transfugas neque liberum neque servum recipiant.

Item ut et a vobis apud nos et a nobis apud vos causa dicatur ex patriis institutis, ut controversiae jure, sine bello dirimantur.

Atque Lacedaemoniis quidem eorumque sociis haec placent; si quid vero aut honestius aut justius his vobis videtur, Lacedaeinonem profecti docete; nihil enim eorum, quae justa esse demonstraritis, neque Lacedaemonii neque eorum socii recusabunt.

Qui autem proficiscentur, proficiscantur cum plena potestate, quemadmodum vos quoque nos facere jubetis. Haec autem foedera ad aunum durabunt.