History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
De his igitur placuit Lacedaemoniis ea-
195
rumque sociis, si Athenienses pacem faciant, ut utrique in suo maneant, retinentes ea, quae nunc habemus, alteri quidem in Coryphasio inter Buphradem etTomeum manentes, alleri vero in Cytheris, non commeantes in terram socialem, neque nos ipsis, neque ipsi nobis, qui vero sunt in Nisaea et Minoa, non transeuntes viam, quae est a portis inde a Nisi sacello ad Neptuni dfelubrum, et a Neptuni delubro ad pontem, qui proxime Minoam spectat (neque Megarenses eorumque socii hanc viam transeant) et insulam, quam Athenienses ceperunt, retinentes, neutrique cum alteris ultro citroque commercium habentes, et quaecunque in Troezene nunc habent, et de quibuscunque inter ipsos (Troezenios ) et Athenienses convenit; atque mari utentes, quatenus ad agrum proprium et socialem pertinet. Lacedaemonii eorumque socii ne navi longa navigent, sed alio navigio, quod remis agatur, et ad quingentorum talentorum pondus vehat.
Item ut caduceatori et legalis eorumque pedisequis, quotcunque ipsis placuerit, belh liniendi et con. troversiarum causa in Peloponnesum aut Athenas euntibus ac redeuntibus, terra mariqufr foedera sint.