History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et unum quidem diem propulsarunt; postridie vero quum adversarii machinam iis essent admoturi, ex qua ignem

194
in ligneas munitiones injicere in animo habebant, quumque exercitus jam accederet ad eam partem, ad quam potissimum machinam ab iis admotum iri putabant, et qua munitio facillime expugnari poterat, ligneam turrim aedificio impositam opposuerunt, et multas aquae amphoras et dolia et ingentia saxa eo comportarunt, bominesque multi illuc ascenderunt.

iEdificium autem, quod onus suscepisset gravius, quam quod sustinere posset, repente collapsum est, editoque ingenti fragore Athenienses quidem, qui prope erant et rem cernebant, majore dolore, quam metu aflecit; qui vero procul aberant, 'praecipue vero remotissimi, existimantes, munitionem ab illa parte jam esse captam, fuga ad mare et ad naves contenderunt.

Brasidas vero quum animadvertisset eos propugnaculi pinnas deserere, et videret id quod accidebat, cum suis copiis irruens munitionem confestim capit, et quotquot in ea deprehendit, interfecit.

Atque Atbeoieoses quidem quum hoc modo locum illum deseruissent, navigiis na-v ibusque Pallenen se receperunt; Brasidas vero (est eniro in Lecytho Palladis templum, et, quum eam esset oppugnaturus , per praeconis vocem edixerat, se triginta argenti minas ei daturum, qui primus murum conscendisset) ratus illum locum aliqua alia quam humana ratione captum, quum illas triginta minas deae in templi usum dedit, tum etiam eversa Lecytho et refecta totum ejus solum illi dicavit.

Atque hic quidem reliquum hiemis tempus cunsumpeit tum in Jocis , quae tenebat, stabiliendis, tum in clandestinis conAiliis ineundis, quibus alia in suam potestatem redigeret, et exacta hac hieme octavus belli annus finiebatur.

Ineunte autem sequentis aestatis vere Lacedaemonii et Athenienses statim annuas inducias fecerunt, Aliie-nienses quidem, quod existimarent, Brasidam nullam prae terea suorum sociorum civitatem ad defectionem faciendam amplius impulsurum, priusquam ad bellum se per otium comparassent, simul etiam, si res sibi feliciter succederet, se compositionem diuturniorem facturos; Lacedirmonii vero, quod putarent Athenienses ea metuere, quae reapse metuebant, datoque malorum ac miseriarum laxamento, ubi pacem experli essent, majore desiderio paratos fore redire secum in gratiam et restitutis sibi viris pacem vel diuturniorem facere.