History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

quae a promiscis barbarorum bilinguium gentibus habitantur, atque etiam exigua quaedam gentis Chalcidicae pars inest, sed maxima pars est Pelasgica, cx illis Tyrrhenis, qui Lemnum quoque et Athenas quondam incoluerunt, et praeterea Bisaltica et Crestonica et Edonica; habitant autem in parvis oppidulis.

Harum pleraeque ad Brasidam de· fecerunt; sed Sane et Dion restitit, et ideo illic habens sta· tiva regionem carum vastabat.

Sed quum imperata facere nollent, continuo castra movit adversus Toronam Chalcidicam, quam Athenienses tenebant; atque eum pauci quidam, qui urbem dedere parati erant, accersebant. Et quum eo pervenisset noctu adhuc et circa primum diluculum, cum exercitu consedit ad Castoris et Pollucis templum, quod ab urbe tribus ferme stadiis distat.