History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Haec autem a regis fossa introrsus prominet, et Athos ipsius mons excelsus ad Aegaeum pelagus terminatur.
Urbes vero continet Sanen, Andriorum coloniam ad ipsam fossam, qua ad mare Euboicum spectat, et praeterea Thyssum et Cleonas et Acrothoos et Olophyxum et Dium;
quae a promiscis barbarorum bilinguium gentibus habitantur, atque etiam exigua quaedam gentis Chalcidicae pars inest, sed maxima pars est Pelasgica, cx illis Tyrrhenis, qui Lemnum quoque et Athenas quondam incoluerunt, et praeterea Bisaltica et Crestonica et Edonica; habitant autem in parvis oppidulis.